[282] EPISTOLA LXXXII.

Reverendo Viro & Insigni Theologo ac strenuo

Veritatis assertori

SIBRANDO LUBBERTO,

Franekeram.

S.P.D.

Largiter a me peccatum esse fateor, Vir Reverende, quod quum essem a benignitate tua literis humanissimis provocatus, ad praeclarum amicitiae certamen, & insigni munere donatus, tamdiu nihil ex parte mea rependerim unde animum munem ac memorem accepti beneficii perspicere posses. Ac ne quidem per literas interpretes tralaticia gratiarum actione sum defunctus. Malo itaque ingenua culpae confessione veniam deprecari, quam ad •αχαρισιας• crimen impudentiam defensionis adjungere. Ne tamen sic abeat tam supinae negligentiae labes, hanc ultro mihi mulctam indico, ut in posterum assiduitate ac frequentia literarum suppleatur quod praeteriti temporis ignavia cessatum est, si quidem vestra humanitas nostrum in scribendo studium atque officium non aspernabitur. Quod tam erudite ac fortiter unicum Ecclesiae Caput defendisti contra sacrilegum usurpatorum majestatis Filii DEI, & quod eumdem Servatorem generis humani vindicas ab impuris Socini argutiis, infinitum est, quod ab omnibus pacis & veritatis amantibus, industriae tuae, pietati, doctrinaeque debetur. Egomet & publico nomine tibi devinctum esse pro virili parte prae fero, & privatim gratias immortales habeo, quod me inter praecipuos virtutum tuarum aestimatores recensere non dedignaris. Efficiam omni ope consilioque, ne te unquam hujus animi ac judicii poenitere possit, & ut in eodem benevolentiae proposito constanter perseveres, vehementer te oro ac obtestor. Vale, Vir Reverende, DEUS te quam diutissime salvum & incolumen conservet ad propagandam nominis sui gloriam & ad Ecclesiae exaedificationem. Datum Lugduni Batavorum. Kal. Maji. MDCXI.

Tuae reverendae dignitatis Observantissimus

D. BAUDIUS.